- MARTINI Avis (S.)
- S. MARTINI Avisapud Petr. Blesensem Ep. 65. cornixest, sic dicta, quod circa Festum S. Martini hiemalis demum videri incipiat. Ex eius volatu auguria olim captata, unde Auguralis avis quoque dicta est, de quibus agit Martianus Capella l. 1. Vide de Veterum per avium volatus divinationibus, Brissonium de Formul. p. 134. et Caes. Bulengerum de Auspiciis l. 3. c. 2. Sed et aviculam Martin Pecheur. vocant Galli, cui rostrum longum, robustum et acutum, caput plumis caeruleis clarisque tectum, alae caeruleae itidem sed albô sprase, corpus album et subviride, pectus rubiginis colorem praeferens. Huius cadaver exsiccatum appensumque prohibere a vestibus tineas creditum, Olina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.